APANARE

APANARE
APANARE
in Charta Dominorum Canneti in Provincia A. C. 1328. apud Car. du Fresne, panem est ac cibum porrigere pascere> panem enim pro quocumque alimento, usurpari palam est. Hinc Apaner unc fille, in Consuetud. Nivern. c. 23. artic. 24. alibique, feu apanager, in Consuetud. Silvanectensi art. 66. et c. apud Eundem est dotem, seu legitimam portionem bonorum filiae conferre, ita ut in coeteris hereditatis bonis locum non habear iisque renuntiet. Ab eodem fonte Apanamentum seu Apanagium Gallicis Scriptoribus usurpatur, pro eo, quod ad victum et in alimentum secundogenitis praestatur et conceditur a Parentibus, Soustenance vocat Petrus de Fontanis in Consilio c. 34. Nam in pluribus Galliae provinciis, ut ait Pertus de Vineis l. 6. Ep. 25. Maior natu, exclusis minoribus fratribus et coheredibus, solus in castro succedit, inter eos nullo tempore dividendo. Quippe Baroniae seu maiora praedia ac feuda divisionem non recipiunt, sed ad solum primogenitum pertinent: qui tamen tenetur apanagium fratribus assignare reliquis, pro dignitatis ac natalium ratione. Unde Apanagium, divisioni, seu partagio, opponitur, in Pacto A. C. 2323. quod refertur in Probationibus Historiae Cabillonensis, eidem laudato. Introductus autem is mos, ut nobilium familiarum dignitas integra illibatusque splendor permaneret, dum ad unum ex liberis universâ maiorum praediorum pervenienre successione, reliqui apanagiô, seu provisione, ut quoque vocatur, contenti vel clericalem aut caelibem vitam eligerent, vel bella sectarentur (nisi aliunde illos bonis ditari contigerit) sicque feuda illa crebra ac frequenti divisione non minuerentur. Quod exemplô geminô, in familia Montispeslulana, illustrat idem Car. du Fresne: ut et Conitibus Flandriae idem docet, ex Lamberto Schaffnaburg. A. C. 1071. Neque alia fuit Principum quorundam mens, qui legum condendarum auctoritatem sibi vindicantes statuerunt ut tota bonorum successio unicum spectaret primogenitum, secundogeniti certis statisque pensionibus pro victu et vestitu ad tempus contenti essent: quod etiamnum in
Pontivensi Comitatu et aliis aliquot Franciae provinciis, oberinet. Inprimis vero id iuris Reges usurpârunt, non quidem primae stirpis, cum Franciae Regnum tunc non semel inter plures filios divilum legamus; nec secundae omnino, nam inter Ludovici Pii filios quanta bellorum hinc seges orta, notum: Tertiae tamen, ubi certis pariter pensionibus secundogenitos contentos esle voluerunt, Regnum unigenito soli attribuentes: ad quem deficiente reliquorum lineâ directâ, bona ipsis, apanagii iure, concesla redeunt. Quod quidem ex antiqua Regni consuerudine obtinuisse, probatsaepe laudatus Auctor, ex Arcsto, e schedis Peirescianis a se descripto, quod vide, si collibitum est, apud eum in Glossar. idem moris alibi quoque obtinuisse, vigereque etiam nostro tempore, dicemus infra, ubi de Primogenitorum iure.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • apañar — Se conjuga como: amar Infinitivo: Gerundio: Participio: apañar apañando apañado     Indicativo   presente imperfecto pretérito futuro condicional yo tú él, ella, Ud. nosotros vosotros ellos, ellas, Uds. apaño apañas apaña apañamos apañáis apañan… …   Wordreference Spanish Conjugations Dictionary

  • Appanage — Ap pa*nage, n. [F. apanage, fr. OF. apaner to nourish, support, fr. LL. apanare to furnish with bread, to provision; L. ad + pains bread.] 1. The portion of land assigned by a sovereign prince for the subsistence of his younger sons. [1913… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Appanage — An apanage or appanage is the grant of an estate, titles, offices, or other things of value to the younger male children of a sovereign, who under the system of primogeniture would otherwise have no inheritance. The system was widespread in much… …   Wikipedia

  • El Jabato — Publicación Primera edición 1958 Editorial Bruguera Contenido …   Wikipedia Español

  • Gran Moravia — Velká Morava Imperio de Gran Moravia …   Wikipedia Español

  • Trierarca — Maqueta de un trirreme griego. Trierarca o trierarco (griego antiguo τριήραρχος/triērarchos, compuesto bitemático de triếrês, «trirreme» y árchein, «mandar») era el título de los oficiales que capitaneaban un trirreme en el mundo clásico griego.… …   Wikipedia Español

  • АПАНАЖ — (франц. apanage, от лат. apanagium пропитание). Недвижимые имущества, уделы, предоставленные в пользование членам владетельной в государстве семьи. Словарь иностранных слов, вошедших в состав русского языка. Чудинов А.Н., 1910. АПАНАЖ франц.… …   Словарь иностранных слов русского языка

  • Apanāge — (fr., spr. Apanasch, v. neulat. Apanagium, apanare, Brod geben), der, nachgeborenen Gliedern eines Regentenhauses von dem Regierenden, durch jährliche Zahlung einer Geldsumme od. Anweisung anderer Einkünfte, z.B. dem Ertrage gewisser Güter… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Abfinden — Abfinden, verb. irreg. act. S. Finden. Einen abfinden, ihn wegen seiner Ansprüche befriedigen, ihm geben, was ihm gehöret, und damit gehen lassen. Seine Gläubiger abfinden, oder sich mit ihnen abfinden. Doch gabst du ihr aus eitlem Sinn Den… …   Grammatisch-kritisches Wörterbuch der Hochdeutschen Mundart

  • amenazar — ► verbo transitivo 1 Manifestar una persona a otra la intención que tiene de hacerle daño o perjudicarle. SE CONJUGA COMO cazar SINÓNIMO conminar ► verbo transitivo/ intransitivo 2 Dar indicios de la inminencia de un daño o peligro: ■ esta… …   Enciclopedia Universal

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”